Latin
3.17.9 to 3.17.18
Lactantius, Divinarum Institutionum 3.17.9-18
Unproofread scanNot analysed yet
maxime autem commouebat homines in primis religiosos grauioribus malis adfici, iis autem qui aut deos omnino neclegerent aut non pie colerent, uel minora incommoda euenire uel nulla; ipsa etiam saepe templa fulminibus conflagrare. quod Lucretius queritur, cum dicit de deo: tum fulmina mittat et aedis ipse suas disturbet et in deserta recedens saeuiat exercens telum, quod saepe nocentes praeterit exanimatque indignos inque merentes. quodsi uel exiguam ueritatis auram colligere potuisset, numquam diceret aedis illum suas disturbare, cum ideo disturbet, quia non sint suae. Capitolium, quod est Romanae urbis et religionis caput summum, non semel, sed saepius fulmine ictum conflagrauit: homines autem ingeniosi quid de hoc existimauerint, ex dicto Ciceronis apparet, qui ait diuinitus extitisse illam flammam, non quae terrestre illut domicilium Iouis deleret, sed quae sublimius magnificentiusque deposceret. qua de re etiam in libris consulatus sui eadem dixit quae Lucretius: nam pater altitonans stellanti nixus Olympo ipse suas arces atque inclyta templa petiuit et Capitolinis iniecit sedibus ignes. pertinaci ergo stultitia non modo uim maiestatemque ueri dei non intellexerunt, sed etiam inpietatem sui erroris auxerunt, qui templum caelesti iudicio saepe damnatum restituere contra fas omne contenderint. cum haec igitur cogitaret Epicurus, earum rerum uelut iniquitate inductus —sic enim causam rationemque ignoranti uidebatur —existimauit nullam esse prouidentiam. quod cum sibi persuasisset, suscepit etiam defendendum: sic in errores inextricabiles se ipse coniecit. si enim prouidentia nulla est, quomodo tam ordinate, tam disposite mundus effectus est? nulla inquit dispositio est: multa enim facta sunt aliter quam fieri debuerunt. et inuenit homo diuinus quae reprehenderet. quae singula si uacaret refellere, facile ostenderem nec sapientem hunc fuisse nec sanum. item si nulla prouidentia est, quomodo animalium corpora tam prouidenter ordinata sunt, ut singula quaeque membra mirabili ratione disposita sua officia conseruent?