Latin
3.19.1 to 3.19.9
Lactantius, Divinarum Institutionum 3.19.1-9
Unproofread scanNot analysed yet
At illi qui de mortis bono disputant quia nihil ueri sciunt, sic argumentantur: si nihil est post mortem, non est malum mors; aufert enim sensum mali. si autem supersunt animae, etiam bonum est, quia inmortalitas sequitur. quam sententiam Cicero de Legibus sic explicauit: gratulemurque nobis, quoniam mors aut meliorem quam qui est in uita aut certe non deteriorem adlatura est statum: nam sine corpore animo uigente diuina uita est, sensu carente nihil profecto est mali. argute, ut sibi uidentur, quasi nihil esse aliut possit. atquin utrumque hoc falsum est. docent enim diuinae litterae non extingui animas, sed aut pro iustitia praemio adfici aut poena pro sceleribus sempiterna. nec enim fas est aut eum qui sceleratus in uita feliciter fuerit, effugere quod meretur aut eum qui ob iustitiam miserrimus fuerit, sua mercede fraudari. quod adeo uerum est, ut idem Tullius in Consolatione non easdem sedes incolere iustos atque inpios praedicauerit. nec enim omnibus inquit idem illi sapientes arbitrati sunt eundem cursum in caelum patere. nam uitiis et sceleribus contaminatos deprimi in tenebras atque in caeno iacere docuerunt, castos autem animos, puros integros incorruptos, bonis etiam studiis atque artibus expolitos leui quodam et facili lapsu ad deos id est ad naturam similem sui peruolare. quae sententia superiori illi argumento repugnat. illut enim sic adsumptum est, tamquam necesse sit omnem hominem natum inmortalitate donari. quod igitur erit. discrimen uirtutis ac sceleris, si nihil interest utrumne Aristides sit aliquis an Phalaris, utrum Cato an Catilina? sed hanc repugnantiam rerum sententiarumque non cernit nisi qui tenet ueritatem. si quis igitur nos roget utrumne bonum sit mors . an malum, respondebimus qualitatem eius ex uitae ratione pendere. nam sicut uita ipsa bonum est, si cum uirtute uiuatur, malum, si cum scelere, sic et mors ex praeteritis uitae actibus ponderanda est.