Latin
Book 3, Chapter 24
Lactantius, Divinarum Institutionum 3.24.1
Unproofread scanNot analysed yet
Quid? illi qui esse contrarios uestigiis nostris antipodas putant num aliquid locuntur ? aut est quisquam tam ineptus qui credat esse homines quorum uestigia sint superiora quam capita? aut ibi quae aput nos iacent, inuersa pendere, fruges et arbores deorsum uersus crescere, pluuias et niues et grandines sursum uersus cadere in terram P et miratur aliquis hortos pensiles inter septem mira narrari, cum philosophi et . agros et urbes et maria et montes pensiles faciant? huius quoque erroris aperienda nobis origo est.