Latin
3.27.6 to 3.27.12
Lactantius, Divinarum Institutionum 3.27.6-12
Unproofread scanNot analysed yet
quid dicitis Stoici? quid tu Epicure? beatus est sapiens, etiam cum torquetur. si propter gloriam patientiae, non fruetur: in tormentis enim fortasse morietur; si propter memoriam, aut non sentiet, si occidunt animae, aut si sentiet, nihil ex ea consequetur. quis ergo alius in uirtute fructus est? quae beatitudo uitae? aequo aiunt animo moriatur. bonum mihi adfertis unius horae aut fortasse momenti, propter quod non expediat in tota uita miseriis et laboribus confici. quantum autem temporis mors occupat? quae cum uenit, utrum aequo an iniquo animo subieris, iam nihil refert. ita fit ut nihil aliut ex uirtute captetur nisi gloria. sed haec aut superuacua et breuis est aut prauis hominum iudiciis non sequetur. nullus igitur ex uirtute fructus est, ubi uirtus mortalis est et caduca. ita qui haec locuti sunt, umbram quandam uirtutis uidebant, ipsam uirtutem non uidebant. defixi enim fuerunt in terram nec uultus suos in altum erigebant, ut eam possent intueri, quae sese a caeli regionibus ostentabat. haec causa est cur praeceptis eorum nullus obtemperet, quoniam aut ad uitia erudiunt, si uoluptatem defendunt, aut si uirtutem adserunt, neque peccato poenam minantur nisi solius turpitudinis neque uirtuti ullum praemium pollicentur nisi solius honestatis et laudis, cum dicant non propter aliut, sed propter se ipsam expetendam esse uirtutem. beatus est igitur sapiens in tormentis: sed cum torquetur pro fide, pro iustitia, pro deo, illa patientia doloris beatissimum faciet.