Latin
3.28.15 to 3.28.19
Lactantius, Divinarum Institutionum 3.28.15-19
Unproofread scanNot analysed yet
quid est enim cur eam potius in imum depressam diceret quam in summum leuatam? nisi forte mentem quoque in pedibus aut in imis calcibus constituere malebat potius quam in pectore aut in capite. adeo remotissimi fuerunt ab ipsa ueritate, ut eos ne status quidem sui corporis admoneret ueritatem illis in summo esse quaerendam. ex hac desperatione confessio illa Socratis nata est, qua se nihil scire dixit nisi hoc unum, quod nihil sciat, hinc Academiae disciplina manauit, si tamen disciplina dici potest in qua ignoratio et discitur et docetur. sed ne illi quidem qui scientiam sibi adsumpserunt, id ipsum, quod scire se putabant, constanter defendere potuerunt. qui, quoniam ratio illis non quadrabat per ignorantiam rerum diuinarum, tam uarii, tam incerti fuerunt sibique saepe contraria disserentes, ut quid sentirent, quid uellent, statuere ac diiudicare non posses.