Latin
3.28.21 to 3.28.22
Lactantius, Divinarum Institutionum 3.28.21-22
Unproofread scanNot analysed yet
quod igitur fuit illut tempus? quando est aut a quibus absoluta? nam quod ait stultissimos fuisse, qui putassent ingeniis suis perfectam esse sapientiam, uerum est: sed ne ipse quidem satis prudenter, qui aut a ueteribus coeptam aut a nouis auctam [aut] mox a posterioribus perfectuiri putauit. numquam enim potest inuestigari quod non per uiam suam quaeritur.