Latin
3.4.11 to 3.4.14
Lactantius, Divinarum Institutionum 3.4.11-14
Unproofread scanNot analysed yet
quod cum intellegeret Arcesilas Academiae conditor, reprehensiones inter se omnium collegit confessionemque ignorantiae clarorum philosophorum armauitque se aduersus omnes: ita constituit nouam non philosophandi philosophiam. eo igitur auctore duo philosophiae genera esse coeperunt, unum illut uetus, quod scientiam sibi uindicat, alterum nouum repugnans, quod eam detrahit. in his duobus generibus uideo discidium et quasi ciuile bellum: sapientiam, quae distrahi non potest, in qua parte ponemus? si natura rerum sciri potest, haec tironum caterua interibit; si non potest, ueterani conficientur; si pares fuerint, nihilominus peribit dux omnium philosophia, quia distracta est: nihil enim potest sine interitu sibi esse contrarium. si autem ut docui nulla in honiine potest esse interna et propria scientia ob fragilitatem condicionis humanae, Arcesilae manus uincit. sed ne ipse quidem stabit, quia non potest omnino nihil sciri.