Latin
3.8.8 to 3.8.17
Lactantius, Divinarum Institutionum 3.8.8-17
Unproofread scanNot analysed yet
ab hisne igitur praecepta uiuendi petemus, qui hoc idem sentiunt quod animae rationis expertes? aiunt Cyrenaici uirtutem ipsam ex eo esse laudandam, quod sit efficiens uoluptatis. 'uero' inquit obscenus canis aut sus ille lutulentus; 'nam ideo cum aduersario summa uirium contentione depugno, ut uirtus mea pariat mihi uoluptatem, cuius expers sim necesse est, si uictus abscessero’. ab his ergo sapere discamus, quos a pecudibus ac beluis non sententia, sed lingua discernit? priuationem doloris summum bonum putare non plane Peripateticorum aut Stoicorum, sed clinicorum philosophorum est. quis enim non intellegat ab aegrotis et in aliquo dolore positis esse hoc disputatum? quid tam ridiculum quam id habere pro summo bono, quod medicus possit dare? dolendum est ergo, ut fruamur bono, et quidem grauiter ac saepe, ut sit postea non dolere iucundius. miserrimus est igitur qui numquam doluit, quia bono caret: quem nos felicissimum putabamus, quia malo caruit. ab hac uanitate non longe afuit qui omnino nihil dolere summum bonum dixit, nam praeter quod omne animal doloris est fugiens, quis potest sibi hoc bonum praestare, quod nobis ut eueniat, nihil aliut possumus quam optare? summum autem bonum non potest efficere quemquam beatum, nisi semper fuerit in ipsius potestate: hoc autem 11011 uirtus homini, non doctrina, non labor, sed natura ipsa cunctis animantibus praestat. qui uoluptatem cum honestate iunxerunt, communionem hanc effugere uoluerunt, sed effecerunt repugnans bonum, quoniam qui uo-luptati deditus est, honestate careat necesse est, qui honestati studet, uoluptate. Peripateticorum bonum nimium multiplex et exceptis animi bonis, quae ipsa quae sint magna contentio est, commune cum beluis potest uideri. nam corporis bona id est incolumitas indolentia ualetudo non minus sunt mutis quam homini necessaria ac nescio an etiam magis, quia homo et medellis et ministeriis subleuari potest, muta non possunt. item, quae appellant fortunae bona: