Latin
4.1.13 to 4.1.14
Lactantius, Divinarum Institutionum 4.1.13-14
Unproofread scanNot analysed yet
ac primum nomen ipsum sapientiae adrogans putauerunt seque non sapientes, sed studiosos sapientiae uocauerunt. quo facto et illos qui temere sapientium sibi nomen asciue- rant, erroris stultitiaeque damnarunt et se quoque ipsos igno- . rantiae, quam quidem non diffitebantur. nam ubicumque rerum natura ingeniis eorum quasi manus opposuerat, ne rationem possent aliquam reddere, testificari solebant nihil scire se, nihil cernere. unde multo sapientiores inueniuntur qui se 20 (insipientes esse) aliqua ex parte uiderunt quam illi qui se sapere crediderant.