# Divinarum Institutionum 4.11.1-3

Lactantius, Divinarum Institutionum, 4.11.1 to 4.11.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/4.11.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/4.11.1

Cum saepe Iudaei praeceptis salutaribus repugnarent atque a diuina lege desciscerent aberrantes ad inpios cultus deorum, tum deus iustos et electos uiros sancto spiritu inplebat, prophetas, in media plebe constituens, per quos peccata ingrati populi uerbis minacibus increparet et nihilominus hortaretur ad paenitentiam sceleris agendam: quam nisi egissent atque abiectis uanitatibus ad deum suum redissent, fore ut testamentum suum mutaret id est hereditatem uitae inmortalis ad exteras conuerteret nationes aliumque sibi populum fideliorem ex alienigenis congregaret. illi autem a prophetis increpiti non modo uerba eorum respuerunt, sed quod sibi peccata exprobrarentur offensi eos ipsos exquisitis cruciatibus necauerunt. quae omnia diuinae litterae signata conseruant. dicit enim propheta Hieremias:

---

Lactantius, Divinarum Institutionum, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa009/stoa0171.stoa009.opp-lat1.xml.
