Latin
4.12.19 to 4.12.22
Lactantius, Divinarum Institutionum 4.12.19-22
Unproofread scanNot analysed yet
denique ob uirtutem ac fidem, quam deo eihibuit in terra, datum est ei regnum et honor et imperium et omnes populi tribus linguae seruiunt ei, et potestas eius aeterna, quae numquam transibit, et regnum eius non corrumpetur. quod quidem duobus modis intellegitur, quia et nunc habet perpetuam potestatem, cum omnes gentes et omnes linguae nomen eius uenerantur, maiestatem confitentur, doctrinam secuntur, uirtutem imitantur, habet imperium atque honorem, cum omnes tribus terrae praeceptis eius obtemperant, et idem postea, cum rursus aduenerit in claritate ac potestate, at omnem animam iudicet et iustos restituat ad uitam, tunc uere totia= terrae regimen obtinebit: tunc sublato de rebus humanis omni malo aureum saeculum at poetae uocant, id est iustum ac pacificum tempus orietur. sed haec uberius in ultimo libro disseremus, cum de secundo aduentu loquemur: nunc de primo ut coepimus< explicemus.