# Divinarum Institutionum 4.13.16-21

Lactantius, Divinarum Institutionum, 4.13.16 to 4.13.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/4.13.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/4.13.16

sed colligit se tamen et ad daemoniacas fraudes redit. cum enim uerum necessitate dixisset, iam deorum ac sui proditor uidebatur, nisi quod ab eo ueritas expresserat, mendacio fallente (obs)curasset. ait ergo illum fecisse quidem opera miranda, uerum non diuina uirtute, sed magica. quid mirum, si hoc Apollo ueritatem ignorantibus persuasit, cum Iudaei quoque, cultores ut uidebantur summi dei, hoc idem putauerint, cum ante oculos eorum cottidie fierent illa miracula? nec tamen tantarum uirtutum contemplatione inpelli potuerunt ut deum crederent, quem uidebant. propterea Dauid, quem praeter ceteros prophetas uel maxime legunt, in psalmo XXVII sic eos damnat: redde illis retributionem eorum, quoniam non intellexerunt in operibus domini. ex huius ipsius domo Christum generatuiri secundum carnem et ipse Dauid et alii prophetae adnuntiauerunt. aput Esaiam ita scriptum est: et erit in illa die radix Iesse et qui exsurget principari in nationes: in eum gentes sperabunt et erit requies eius in honore. et alio loco: exiet uirga de radice Iesse et flos de radice ascendet: et requiescet super eum spiritus dei, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis: inplebit illum spiritus timoris dei. Ie-ssp autem fuit pater Dauid, ex cuius radice ascensurum esse florem praelocutus est, eum scilicet, de quo Sibylla dicit ἀνθήσει δ' ἄνθος καθαρόν.

---

Lactantius, Divinarum Institutionum, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa009/stoa0171.stoa009.opp-lat1.xml.
