Latin
4.13.23 to 4.13.27
Lactantius, Divinarum Institutionum 4.13.23-27
Unproofread scanNot analysed yet
hic aedificabit mihi domum in nomine meo et erigam thronum eius usque in saeculum, et ego ero ei in patre et ipse erit mihi in filio. et fidem consequetur domus eius, et regnum eius usque in saeculum. sed haec ut Iudaei non intellegerent, illa fuit causa, quod Solomon filius Dauid templum deo aedificauit et ciuitatem, quam de suo nomine Hierosolymam nuncupauit. itaque ad ipsum quae a propheta dicta sunt rettulerunt. Solomon autem ab ipso patre suo imperii regimen accepit. prophetae uero de eo loquebantur qui tum nasceretur, postquam Dauid cum patribus suis requieuisset. praeterea Solomonis imperium perpetuum non fuit: annis enim quadraginta regnauit. deinde, quod numquam filius dei dictus est, sed filius Dauid, et domus quam aedificauit non est fidem consecuta sicut ecclesia, quae est uerum templum dei, quod non in parietibus est, sed in corde ac fide hominum qui credunt in eum ac uocantur fideles: illut uero Solomonium templum quia manu factum est, manu cecidit. denique pater eius in psalmo CXXVI de operibus filii sui prophetauit hoc modo: si dominus non aedificauerit domum, in uanum laborauerunt qui illam aedificauerunt: si dominus non custodierit ciuitatem, in uacuum uigilauit qui eam custodiuit.