# Divinarum Institutionum 4.14.1-10

Lactantius, Divinarum Institutionum, 4.14.1 to 4.14.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/4.14.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/4.14.1

Quibus ex rebus apparet prophetas omnes denuntiasse de Christo, fore aliquando ut ex genere Dauid corporaliter natus constitueret aeternum templum deo, quod appellatur ecclesia, et uniuersas gentes ad religionem ueram dei conuocaret. haec est domus fidelis, hoc inmortale templum, in quo si quis non sacrificauerit, inmortalitatis praemium non habebit. cums templi et magni et aeterni quoniam Christus fabricator fuit, idem necesse est habeat in eo sacerdotium sempiternum, nec potest nisi per eum qui constituit ad templum et ad conspectum dei perueniri. Dauid in psalmo CVIIII id ipsum docet dicens: ante luciferum genui te. iurauit dominus et non paenitebit eum: tu es sacerdos in aeternum. item in Basilion libro primo: et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui omnia quae sunt in corde meo faciet, et aedificabo ei domum fidelem, et transibit in conspectu meo omnibus diebus. quis autem futurus esset cui deus aeternum sacerdotium pollicebatur, Zacharias etiam nomine posito apertissime docuit. sic enim dixit: et ostendit mihi dominus Iesum sacerdotem magnum stantem ante faciem angeli domini, et diabolus stabat ad dexteram ipsius, ut contradiceret ei. et dixit dominus ad diabolum: imperet dominus in te, qui elegit Hierusalem: et ecce titio eiectus ab igni. et Iesus erat indutus uestimenta sordida, et stabat ante faciem angeli. et respondit et dixit ad circumstantes ante faciem ipsius dicens: auferte uestimenta sordida ab eo et induite eum tunicam talarem et imponite cidarim mundam super caput ipsius. et cooperuerunt eum uestimenta et imposuerunt cidarim super caput eius. et angelus domini stabat et testificabatur ad Iesum dicens: haec dicit dominus omnipotens: si in uiis meis ambulaueris et praecepta mea seruaueris, tu iudicabis domum meam, et dabo tibi qui conuersentur in medio horum circumstantium. audi itaque, Iesu sacerdos magne. quis non igitur captos mentibus tum fuisse Iudaeos arbitretur, qui cum haec et legerent et audirent, nefandas manus deo suo intulerunt?

---

Lactantius, Divinarum Institutionum, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa009/stoa0171.stoa009.opp-lat1.xml.
