Latin
4.14.11 to 4.14.16
Lactantius, Divinarum Institutionum 4.14.11-16
Unproofread scanNot analysed yet
atquin ab eo tempore quo Zacharias fuit usque ad annum quintum decimum imperii Tiberi Caesaris, quo Iesus fixus est, prope quingenti anni numerantur, siquidem Darii et Alexandri adoleuit aetate, qui fuerunt non multo post quam Tarquinius Superbus exactus est. sed illi rursus eodem modo falsi deceptique sunt putantes haec de Iesu esse dicta filio Naue, qui successor Moysi fuit, aut de sacerdote Iesu filio Iosedech: in quos nihil congruit eorum quae propheta narrauit. non enim sorditati umquam illi fuerunt, cum alter eorum potentissimus princeps fuisset, alter sacerdos, aut perpessi sunt aliquid aduersi, ut tamquam titio eiectus ex igni putarentur, aut aliquando in conspectu dei et angelorum steterunt aut propheta de praeteritis loquebatur potius quam futuris. locutus est igitur de Iesu filio dei, ut ostenderet eum primo in humilitate et carne uenturum. haec est enim uestis sordida, ut pararet templum deo et sicut titio igni ambureretur id est ab hominibus cruciamenta perferret et ad ultimum extingueretur. titionem enim uulgus appellat extractum foco torrem semiustum et extinctum. quomodo autem et cum quibus mandatis a deo mitteretur in terram, declarauit spiritus dei per prophetam docens futurum ut cum uoluntatem summi patris fideliter et constanter inplesset, acciperet iudicium atque imperium sempiternum. si in uiis meis inquit ambulaueris et praecepta mea seruaueris, tu iudicabis domum meam. quae fuerint uiae dei et quae praecepta eius, nec ambiguum nec obscurum est.