Latin
4.14.18 to 4.14.20
Lactantius, Divinarum Institutionum 4.14.18-20
Unproofread scanNot analysed yet
hae sunt uiae dei in quibus eum ambulare praecepit, haec praecepta quae seruanda mandauit. ille uero exhibuit deo fidem: docuit enim quod unus deus sit eumque solum coli oportere, nec umquam se ipse deum dixit, quia non seruasset fidem, si missus ut deos tolleret et unum adsereret, induceret alium praeter unum. hoc erat non de uno deo facere praeconium nec eius qui miserat, sed suum proprium negotium gerere ac se ab eo quem inlustratum uenerat separare. propterea quia tam fidelis extitit, quia sibi nihil prorsus adsumpsit, ut mandata mittentis inpleret, et sacerdotis perpetui dignitatem et regis summi honorem et iudicis potestatem et dei nomen accepit.