Latin
Book 4, Chapter 15
Lactantius, Divinarum Institutionum 4.15.17
Unproofread scanNot analysed yet
quod dum discipuli faciunt, frangebat ipse panem minutatim carnemque piscium comminuebat: et utraque in manibus eius augebantur. et cum adponere illa populo discipulis imperasset, saturata sunt quinque milia hominum et insuper duodecim cophini de residuis fragminibus inpleti. quid aut dici aut fieri potest mirabilius?