# Divinarum Institutionum 4.16.6-12

Lactantius, Divinarum Institutionum, 4.16.6 to 4.16.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/4.16.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/4.16.6

nam et Dauid in principio psalmorum suorum prouidens in spiritu quantum facinus admissuri essent, beatum esse ait qui non abierit in consilio inpiorum. et Solomon in libro sapientiae his uerbis usus est: circumueniamus iustum, quoniam insuauis est nobis et exprobrat nobis peccata legis. promittit scientiam dei se habere et filium dei se nominat. factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum, grauis est nobis etiam ad uidendum, quoniam dissimilis est aliis uita illius et mutatae sunt uiae illius. tamquam nugaces aestimati sumus ab eo, continet se a uiis nostris quasi ab inmunditiis et praefert nouissima iustorum et gloriatur patrem dominum. uideamus ergo si sermones illius ueri sunt, et temptemus quae euentura sunt illi. contumelia et tormenta interrogemus eum, et sciamus reuerentiam illius et probemus patientiam illius. morte turpissima condemnemus eum. haec cogitauerunt., et errauerant: excaecauit enim illos stultitia ipsorum et nescierunt sacramenta dei. nonne ita descripsit nefarium illud consilium ab inpiis initum contra deum, ut plane interfuisse uideatur ? atquin a Solomone qui haec cecinit usque ad id tempus quo gesta res est mille ac decem anni fuerunt. nihil nos adfingimus, nihil addimus: habebant haec qui fecerunt, legebant in quos haec dicta sunt. sed et nunc heredes nominis ac sceleris illorum et habent et damnationem suam prophetarum uoce praedictam cottidianis lectionibus personant nec aliquando in cor suum, quae pars est et ipsa damnationis, admittunt. increpiti ergo a Christo saepe Iudaei exprobrante illis peccata et iniustitiam et a populo paene deserti concitati sunt ad eum necandum: cuius rei audaciam dedit illis humilitas eius.

---

Lactantius, Divinarum Institutionum, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa009/stoa0171.stoa009.opp-lat1.xml.
