Latin
4.18.23 to 4.18.30
Lactantius, Divinarum Institutionum 4.18.23-30
Unproofread scanNot analysed yet
unde apparet Iudaeos nullam aliam spem habere nisi se abluerint a sanguine ac sperauerint in eum ipsum quem necauerunt. Esaias quoque facinus eorum designat et dicit: in humilitate iudicium eius sublatam est. natiuitatem eius quis enarrabit? quoniam auferetur a terra uita eius, a facinoribus populi mei abductus est ad mortem. et dabo malos pro sepultura eius et diuites pro morte eius, quia facinus non fecit neque insidias ore suo locutus est. propterea ipse consequetur multos et fortium diuidet spolia, propterea quod traditus est ad mortem et inter facinerosos deputatus est: et ipse peccata multorum pertulit et propter facinora illorum traditus est. Dauid quoque in psalmo XCIII: captabunt in animam iusti et sanguinem innocentem condemnabunt, et factus est mihi dominus in refugium. item Hieremias: domine, significa mihi, et cognoscam. tunc uidi meditationes eorum: ego sicut agnus sine malitia perductus sum ad uictimam: in me cogitauerunt cogitationem dicentes: uenite, mittamus lignum in panem eius et eradamus a terra uitam eius et nomen eius non erit in memoria amplius. lignum autem crucem significat et panem corpus eius, quia ipse est cibus ac uita omnium qui credunt in carnem quam portauit et in crucem qua pependit. de qua tamen apertius ipse Moyses in Deuteronomio ita praedicauit: et erit pendens uita tua ante oculos tuos, et timebis die ac nocte et non credes uitae tuae, idem rursus in Numeris: non quasi homo dominus suspenditur neque quasi filius hominis minas patitur. Zacharias etiam sic tradidit: et intuebuntur in me, quem transfixerunt. item Dauid in psalmo XXI: effoderunt manus meas et pedes meos, di-numerauerunt omnia ossa mea: ipsi autem contemplati sunt et uiderunt me et diuiserunt uestimenta mea sibi et super uestem meam sortem miserunt.