# Divinarum Institutionum 4.19.1-8

Lactantius, Divinarum Institutionum, 4.19.1 to 4.19.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/4.19.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/4.19.1

Quid amplius iam de facinore Iudaeorum dici potest quam excaecatos tum fuisse atque insanabili furore correptos, io qui haec cottidie legentes neque intellexerunt neque quin facerent cauere potuerunt? suspensus igitur et adfixus exclamauit ad deum uoce magna et ultro spiritum posuit. et eadem hora terrae motus factus est et uelum templi quod separabat duo tabernacula scissum est in duas partes et sol repente subductus est et ab hora sexta usque in nonam tenebrae fuerunt. qua de re Amos propheta testatur: et erit in illo die, dicit dominus, occidet sol meridie et obtenebrabitur dies lucis: et conuertam dies festos uestros in luctum et cantica uestra in lamentationem. item Hieremias: exterrita est quae parit et taeduit anima, et subiuit sol ei, cum adhuc medius dies esset, contusa est et maledicta: reliquos eorum in gladium dabo in conspectu inimicorum eorum. et Sibylla: ναοῦ δὲ σχισθῆ τὸ πέτασμα, καὶ ἤματι μέσσῳ νὺξ ἔσται σκοτόεσσα πελώριος ἐν τρίσιν ὤραις. cum haec facta essent, ne prodigiis quidem caelestibus facinus suum intellegere quiuerunt, sed quoniam praedixerat se tertio die ab inferis resurrecturum, metuentes ne a discipulis subrepto et amoto corpore uniuersi resurrexisse eum crederent et fieret multo maior in plebe confusio, detraxerunt eum cruci et conclusum in monumento firmiter militari custodia circumdederunt. uerum tertio die ante lUcem terrae motu repente facto patefactum est sepulcrum et custodibus quos adtonitos obstupefecerat pauor nihil uidentibus integer e sepulcro ac uiuas egressus in Galilaeam profectus est, ut discipulos suos quaereret, in sepulcro uero nihil repertum est nisi exuuiae, quibus conuolutum corpus incluserant. illum autem aput inferos non remansurum, sed die tertio resurrecturum prophetae cecinerant. David in psalmo XV: non derelinques animam meam ad inferos neque dabis sanctum tuum uidere interitum. item in tertio: ego dormiui et somnum cepi, et surrexi, quoniam dominus auxiliatus est mihi.

---

Lactantius, Divinarum Institutionum, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa009/stoa0171.stoa009.opp-lat1.xml.
