# Divinarum Institutionum 4.19.9-11

Lactantius, Divinarum Institutionum, 4.19.9 to 4.19.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/4.19.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/4.19.9

Osee quoque primus duodecim prophetarum de resurrectione eius testificatus est: hic filius meus sapiens, propter quod nunc non resistet in contribulatione filiorum suorum: et de manu inferorum eruam eum.. ubi est iudicium tuum, mors, aut ubi est aculeus tuus? idem alio loco: uiuificabit nos post biduum die tertio. et ideo Sibylla inpositurum esse morti terminum dixit post tridui somnum: καὶ θανάτου μοῖραν τελέσει τρίτον ἧμαρ ὑπνώσας· καὶ τότ᾽ ἀπὸ φθιμένων ἀναλύσας εἰς φάος ἥξει πρῶτος ἀναστάσεως κλητοῖς ἀρχὴν ὑποδείξας. uitam enim nobis adquisiuit morte superata nulla igitur spes alia consequendae immortalitatis homini datur. nisi crediderit in eum et Clim crac-tm portandam patiendamque susceperit.

---

Lactantius, Divinarum Institutionum, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa009/stoa0171.stoa009.opp-lat1.xml.
