# Divinarum Institutionum 4.20.1-8

Lactantius, Divinarum Institutionum, 4.20.1 to 4.20.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/4.20.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/4.20.1

Profectus ergo in Galilaeam — noluit enim se Iudaeis ostendere, ne adduceret eos in paenitentiam atque inpios resanaret —, discipulis iterum congregatis scripturae sanctae litteras id e-t prophetarum arcana patefecit. quae antequam pateretur perspici nullo modo poterant. quia ipsum passionemque eius adnuntiabant. idcirco Moyses et idem ipsi prophetae legem quae Iudaeis data est testamentum uocant, quia nisi testator mortuus fuerit, nec confirmari testamentum potest nec sciri quid in eo scriptum sit, quia clausum et obsignatum est. itaque nisi Christus mortem suscepisset, aperiri testamentum id est reuelari et intellegi mysterium dei non potuisset uerum scriptura omnis in duo testamenta diuisa est illut quod aduentum passionemque Christi antecessit, id est lex et prophetae, uetus dicitur, ea uero quae post resurrectionem eius scripta sunt, nouum testamentum nominatur. Iudaei uetere utuntur, nos nouo: sed tamen diuersa non sunt, quia nouum ueteris adinpletio est et in utroque idem testator est Christus, qui pro nobis morte suscepta nos heredes regni aeterni facit abdicato et exheredato populo Iudaeorum, sicut Hieremias propheta testatur, cum loquitur talia: ecce dies ueniunt, dicit dominus, et consummabo domui Israhel et domui Iuda testamentum nouum, non secundum testamentum quod disposui patribus eorum in die, qua adprehendi manum eorum, ut educerem illos de terra Aegypti, quia ipsi non perseuerauerunt in testamento meo, et ego neclexi eos, dicit dominus. idem alio loco similiter ait: dereliqui domum meam, dimisi hereditatem meam in manus inimicorum eius. facta est hereditas mea mihi sicut leo in silua, dedit ipsa super me uocem suam, idcirco odiui eam. cum sit hereditas eius caeleste regnum, non utique ipsam hereditatem se dicit odisse, sed heredes, qui aduersus eum ingrati et inpii extiterunt.

---

Lactantius, Divinarum Institutionum, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa009/stoa0171.stoa009.opp-lat1.xml.
