# Divinarum Institutionum 4.20.9-13

Lactantius, Divinarum Institutionum, 4.20.9 to 4.20.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/4.20.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/4.20.9

facta est inquit hereditas mea mihi sicut leo, id est praeda et deuoratio factus sum heredibus meis, qui me immolauerunt sicut pecus. dedit super me uocem suam, id est sententias aduersus me mortis crucisque dixerunt. nam quod superius ait consummaturum se domui Iuda testamentum nouum, ostendit uetus illut testamentum quod per Moysen datum est non fuisse perfectum, id autem quod per Christum dari haberet consummatum fore. domum autem Iuda et Israhel non utique Iudaeos significat, quos abdicauit, sed nos, qui ab eo conuocati ex gentibus in illorum locum adoptione successimus et appellamur filii Iudaeorum: quod declarat Sibylla, cum dicit: Ἰουδαίων μακάρων θεῖον γένος οὐρανιώνων. quod autem futurum esset id genus, Esaias docet, apud quem pater summus ad filium loquitur dicens: ego dominus deus uocaui te in iustitiam, et tenebo manum tuam et confirmabo te, et dedi te in testamentum generis mei, in lucem gentium, aperire oculos caecorum, producere ex uinculis alligatos et de domo carceris sedentes in tenebris. cum igitur nos antea tamquam caeci et tamquam carcere stultitiae inclusi sederemus in tenebris ignorantes deum et ueritatem, inluminati ab eo sumus, qui nos testamento suo adoptauit et liberatos malis uinculis atque in lucem sapientiae productos in hereditatem regni caelestis adsciuit.

---

Lactantius, Divinarum Institutionum, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa009/stoa0171.stoa009.opp-lat1.xml.
