Latin
Book 4, Chapter 22
Lactantius, Divinarum Institutionum 4.22.6
Unproofread scanNot analysed yet
'refutabo haec diligenter nec quemquam patiar errare. illa enim magna et mirabili ratione sunt facta: quam quicumque perceperit, non tantum mirari desinet deum ab hominibus esse cruciatum, uerum etiam facile peruidebit ne deum quidem potuisse credi, si ea ipsa quae arguit facta non essent.