Latin
4.24.1 to 4.24.6
Lactantius, Divinarum Institutionum 4.24.1-6
Unproofread scanNot analysed yet
Age nunc consideremus an doctor e caelo missus possit non esse perfectus. nondum de hoc loquor quem uenisse a deo negant. fingamus aliquem de caelo esse mittendum, qui uitam hominum rudimentis uirtutis instituat et ad iustitiam formet. nemini dubium potest esse quin is doctor qui caelitus mittitur tam scientia sit rerum omnium quam uirtute perfectus, ne nihil inter caelestem terrenumque differat. nam in homine interna et propria doctrina esse nullo pacto potest: nec enim mens terrenis uisceribus inclusa et tabe corporis inpedita aut conprehendere per se potest aut capere ueritatem, nisi aliunde doceatur. et si maxime possit, summam tamen uirtutem capere nequeat et omnibus uitiis resistere, quorum materia in uisceribus continetur. eo fit ut terrenus doctor perfectus esse non possit. at uero caelestis, cui scientiam diainitas, uirtutem inmortalitas tribuit, in docendo quoque sicut in ceteris perfectus et consummatus sit necesse est. at id omnino fieri non potest, nisi mortale sibi corpus adsumat. cur autem fieri non possit, ratio clara est. nam si ueniat ad homines ut deus, ut omittam quod mortales oculi claritatem maiestatis eius conspicere ac sustinere non possunt, ipse certe deus uirtutem docere non poterit, quia expers corporis non faciet quae docebit ac per hoc doctrina eius perfecta non erit.