Latin
4.25.1 to 4.25.8
Lactantius, Divinarum Institutionum 4.25.1-8
Unproofread scanNot analysed yet
Discant igitur homines et intellegant quare deus summus cum legatum ac nuntium suum mitteret ad erudiendam praeceptis iustitiae mortalitatem, uoluerit eum carne indui et cruciatu adfici et morte multari. nam cum iustitia nulla esset in terra, doctorem misit quasi uiuam legem, ut nomen ac templum nouum conderet, ut uerum ac pium cultum per omnem terram et uerbis et exemplo seminaret. sed tamen ut certum esset a deo missum, non ita illum nasci oportuit, sicut homo nascitur ex mortali utroque concretus, sed ut appareret etiam in homine illum esse caelestem, creatus est sine opera genitoris. habebat enim spiritalem patrem deum et sicut pater spiritus eius deus sine matre, ita mater corporis eius uirgo sine patre. fuit igitur et deus et homo, inter deum atque hominem medius constitutus, unde illum Graeci μεσίτην uocant, ut hominem perducere ad deum posset id est ad inmortalitatem: quia si deus tantum fuisset, ut supra dictum est, exempla uirtutis homini praebere non posset, si homo tantum, non posset homines ad iustitiam cogere, nisi auctoritas ac uirtus homine maior accederet. etenim cum constet homo ex carne ac spiritu et oporteat spiritum iustitiae operibus emereri ut fiat aeternus, caro quoniam terrena est ideoque mortalis, copulatum sibi spiritum trahit secum et ab inmortalitate inducit ad mortem. ergo spiritus carnis expers dux esse homini ad inmortalitatem nullo pacto poterat, quoniam caro inpedit spiritum quominus deum sequatur. est enim fragilis et subiecta peccato, peccatum autem pabulum mortis est. itaque idcirco mediator aduenit id est deus in carne, ut caro eum sequi posset, et eriperet hominem morti cuius est dominatio in carnem. ideo carne se induit, ut desideriis carnis edomitis doceret non necessitatis esse peccare, sed propositi ac uoluntatis.