# Divinarum Institutionum 4.29.11-15

Lactantius, Divinarum Institutionum, 4.29.11 to 4.29.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/4.29.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/4.29.11

cum duas personas proposuisset, dei regis, id est Christi, et dei patris, qui eum post passionem ab inferis excitauit, sicut ostendisse diximus Osee prophetam qui ait: et de manu inferorum eruam eum, tamen ad utramque personam referens intulit: et praeter me non est deus, cum posset dicere 'praeter nos': sed fas non erat plurali numero separationem tantae necessitudinis fieri. unus est enim, solus, liber, deus summus, carens origine, quia ipse est origo rerum et in eo simul et filius et omnia continentur. quapropter cum mens et uoluntas alterius in altero sit uel potius una in utroque, merito unus deus uterque appellatur, quia quidquid est in patre, ad filium transfluit et quidquid est m filio, a patre descendit. non potest igitur summus ille ac singularis deus nisi per filium coli. qui solum patrem se colere putat, sicut filium non colit ita ne patrem quidem. qui autem filium suscipit et nomen eius gerit, is uero cum filio simul et patrem colit, quoniam legatus et nuntius et sacerdos summi patris est filius. hic templi maximi ianua est, hic lucis uia, hic dux salutis, hic ostium uitae.

---

Lactantius, Divinarum Institutionum, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa009/stoa0171.stoa009.opp-lat1.xml.
