# Divinarum Institutionum 4.7.4-8

Lactantius, Divinarum Institutionum, 4.7.4 to 4.7.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/4.7.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/4.7.4

sed quamuis nomen eius, quod ei a principio pater summus inposuit, nullus alius praeter ipsum sciat, habet tamen et inter angelos aliut uocabulum et inter homines aliut. Iesus quippe inter homines nominatur. nam Christus non proprium nomen est, sed nuncupatio potestatis et regni: sic enim Iudaei reges suos appellabant. sed exponenda huius nominis ratio est propter ignorantium errorem, qui eum inmutata littera Chrestum solent dicere. erat Iudaeis ante praeceptum ut sacrum conficerent unguentum, quo perungui possent ii qui uocabantur ad sacerdotium uel ad regnum, et sicut nunc Romanis indumentum purpurae insigne est regiae dignitatis assumptae, sic illis unctio sacri unguenti nomen ac potestatem regium conferebat. uerum quoniam Graeci ueteres χρίεσθαι dicebant ungui, quod nunc ἀλείϕεσθαι, sicut indicat Homeri uersus ille: τοὺς δ' ἐπεὶ οὖν δμῳαὶ λοῦσαν καὶ χρῖσαν ἐλαίῳ, ob hanc rationem nos eum Christum nuncupamus, id est unctum, qui Hebraeice Messias dicitur. unde in quibusdam Graecis scripturis, quae male de Hebraeicis interpretatae sunt, ήλειμμένος scriptum inuenitur, ἀπὸ tou ἀλείϕεσθαι. sed tamen utrolibet nomine rex significatur, non quod ille regnum hoc terrenum fuerit adeptus, cuius capiendi nondum tempus aduenit, sed quod caeleste ac sempiternum; de quo disseremus in ultimo libro. nunc uero de prima eius natiuitate dicamus.

---

Lactantius, Divinarum Institutionum, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa009/stoa0171.stoa009.opp-lat1.xml.
