Latin
4.8.9 to 4.8.16
Lactantius, Divinarum Institutionum 4.8.9-16
Unproofread scanNot analysed yet
merito igitur sermo ac uerbum dei dicitur, quia deus procedentem de ore suo uocalem spiritum, quem non utero, sed mente conceperat, inexcogitabili quadam maiestatis suae uirtute ac potentia in effigiem, quae proprio sensu et sapientia uigeat, conprehendit; et alios item spiritus suos in angelos figurauit. nostri spiritus dissolubiles sunt, quia mortales sumus, dei autem spiritus et uiuunt et manent et sentiunt, quia ipse immortalis est et sensus ac uitae dator. nostrae uoces licet aurae misceantur atque uanescant, tamen plerumque permanent litteris conprehensae: quanto magis dei uocem credendum est et manere in aeternum et sensu ac uirtute comitari, quam de deo patre tamquam riuus de fonte traduxerit! quodsi quis miratur ex deo deum prolatione uocis ac spiritus potuisse generari, si sacras uoces prophetarum cognouerit, desinet profecto mirari. Solomonem patremque eius Dauid potentissimos reges fuisse et eosdem prophetas etiam iis fortasse sit notum, qui diuinas litteras non attigerunt: quorum alter, qui posterius regnauit, Troianae urbis excidium centum et quadraginta annis antecessit. huius pater diuinorum scriptor hymnorum in psalmo XXXII sic ait: uerbo dei caeli solidati sunt et spiritu eius omnis uirtus eorum. item rursus in psalmo XLIIII: eructauit cor meum uerbum bonum, dico ego opera mea regi, contestans uidelicet nulli alii opera dei esse nota nisi filio soli, qui est uerbum dei et quem regnare in perpetuum necesse est. item Solomon ipsum uerbum dei esse demonstrat, cuius manibus opera ista mundi fabricata sint. ego inquit ex ore altissimi prodiui ante omnem creaturam. ego in caelis feci ut oreretur lumen indeficiens, et nebula texi omnem terram. ego in altis habitaui et thronus meus in columna nubis. Iohannes quoque ita tradit: in principio fuit uerbum et uerbum erat aput deum et deus erat uerbum. hoc fuit in principio aput deum. omnia per illum facta sunt et sine illo factum est nihil.