Latin
5.10.16 to 5.10.18
Lactantius, Divinarum Institutionum 5.10.16-18
Unproofread scanNot analysed yet
quomodo se rapinis et fraudibus abstinebunt qui Mercuri furta nouerunt docentis non fraudis esse decipere, sed astutiae? quomodo libidines cohercebunt qui Iouem Herculem Liberum Apollinem ceterosque uenerantur, quorum adulteria et stupra in mares et feminas non tantum doctis nota sunt, sed exprimuntur etiam in theatris atque cantantur, ut sint omnibus notiora? possuntne inter haec iusti esse hommes, qui etiamsi natura sint boni, ab ipsis tamen diis erudiantur ad iniustitiam? ad placandum enim deum quem colas iis rebus opus est, quibus illum gaudere ac delectari scias. sic fit ut uitam colentium deus pro qualitate numinis sui formet, quoniam religiosissimus est cultus imitari.