Latin
5.12.1 to 5.12.4
Lactantius, Divinarum Institutionum 5.12.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quid iis facias qui ius uocant carnificinas ueterum tyrannorum aduersus innocentes rabide saeuientium? et cum sint iniustitiae crudelitatisque doctores, iustos se tamen ac prudentes uideri uolunt, caeci et hebetes et rerum et ueritatis ignari. adeone uobis, o perditae mentes, inuisa iustitia est, ut eam summis sceleribus adaequetis? adeone. aput uos perit innocentia, ut ne morte quidem simplici dignam iudicetis, sed supra omnia facinora habeatur nullum facinus admittere pectusque parum ab omni sceleris contagione praestare? et quoniam communiter cum deorum cultoribus loquimur, liceat per uos bene facere uobiscum: haec est enim lex nostra, hoc opus, haec religio. si uobis sapientes uidemur, imitamini, si stulti, contemnite aut etiam ridete, si libet: nobis enim stultitia nostra prodest. quid laceratis? quid adfligitis? non inuidemus sapientiae uestrae: hanc stultitiam malumus, hanc amplectimur, hoc nobis credimus expedire, ut uos diligamus et in uos ipsos qui odistis omnia conferamus.