Latin
5.12.6 to 5.12.13
Lactantius, Divinarum Institutionum 5.12.6-13
Unproofread scanNot analysed yet
postremo iure etiam optimo omnibus miserrimus esse uideatur, contra autem ille inprobus laudetur colatur, ab omnibus diligatur, omnes ad eum honores, omnia imperia, omnes opes, omnes undique copiae conferantur, uir denique optimus omnium existimatione et dignissimus omni fortuna iudicetur: quis tandem erit tam demens qui dubitet utrum se esse malit? profecto quasi diuinaret quae nobis mala et quo modo euentura essent propter iustitiam, hoc posuit exemplum. haec enim populus noster patitur omnia errantium prauitate. ecce in eo est errore ciuitas uel potius orbis ipse totus, ut bonos et iustos uiros tamquam malos et impios persequatur excruciet damnet occidat. nam quod ait neminem esse tam dementem qui dubitet utrum se esse malit, ille quidem ut is qui contra iustitiam disserebat, hoc sensit, malle sapientem malum esse cum bona existimatione quam bonum cum mala. a nobis autem absit haec amentia, ut falsum uero anteponamus. an boni nostri qualitas ex populi pendebit erroribus quam ex conscientia nostra et iudicio dei? aut aliqua nos felicitas inliciet umquam, ut non potius ueram bonitatem cum omni malo quam falsam cum omni prosperitate malimus? sua sibi habeant regna reges, suas diuitias diuites, ut loquitur Plautus, suam uero prudentiam prudentes: relinquant nobis stultitiam nostram, quam uel ex hoc apparet esse sapientiam quod eam nobis inuident. quis enim stulto inuideat nisi qui ipse sit stultissimus? illi autem non sunt adeo stulti ut stultis inuideant, sed ex eo quod accurate, quod sollicite persecuntur, stultos non esse concedunt. cur enim tam crudeliter saeuiant nisi quia metuunt, ne in dies inualescente iustitia cum diis suis cariosis relinquantur? si ergo cultores deorum sapientes sunt et nos stulti, quid metuant ne sapientes inliciantur a stultis?