Latin
5.15.9 to 5.15.11
Lactantius, Divinarum Institutionum 5.15.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
nam ut taceam quod haec praesentia terrae bona, quibus magnus honos tribuitur, uirtuti contraria sunt et uigorem mentis eneruant, quae tandem potest firma esse nobilitas, quae opes, quae potentia, cum possit deus reges quoque ipsos inferiores etiam infimis facere? et ideo consulens nobis deus inter diuina praecepta illut praecipue posuit: qui se extollit, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur. cuius praecepti salubritas docet quod qui se aput homines planum fecerit humilemque praebuerit, hic aput deum praecellens et insignis habeatur. neque enim falsa est illa sententia quae aput Euripidem fertur in hunc modum: quae hic mala putantur, haec sunt in caelo bona.