# Divinarum Institutionum 5.16.1-9

Lactantius, Divinarum Institutionum, 5.16.1 to 5.16.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/5.16.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/5.16.1

Exposui causam cur philosophi nec inuenire iustitiam nec defendere potuerunt: nunc redeo ad id quod intenderam. tarneades ergo, quoniam erant mfirma quae a philosophis adserebantur, sumpsit audaciam refellendi, quia refelli posse intellexit. eius disputationis summa haec fuit: iura sibi homines pro utilitate sanxisse, scilicet uaria pro moribus, et aput eosdem pro temporibus saepe mutata, ius autem naturale esse nullum; omnes et homines et alias animantes ad utilitates suas natura ducente ferri; proinde aut nullam esse iustitiam aut, si sit aliqua, summam esse stultitiam, quoniam sibi noceret alienis commodis consulens. et inferebat haec argumenta: omnibus populis qui florerent inperio et Romanis quoque ipsis, qui totius orbis potirentur, si iusti uelint esse, hoc est si aliena restituant, ad casas esse redeundum et in egestate ac miseriis iacendum. tum omissis communibus ad propria ueniebat. bonus uir inquit si habeat seruum fugitiuum uel domum insalubrem ac pestilentem, quae uitia solus sciat, et ideo proscribat ut uendat, utrumne profitebitur fugitiuum se seruum uel pestilentem domum uendere an celabit emptorem? si profitebitur, bonus quidem, quia non fallet, sed tamen stultus iudicabitur, quia uel paruo uendet uel omnino non uendet; si celabit, erit quidem sapiens, quia rei consulet, sed idem malus, quia fallet. rursus si reperiat aliquem qui orichalcum se putet uendere, cum sit illut aurum, aut plumbum, cum sit argentum, tacebitne, ut id paruo emat, an indicabit, ut magno? stultum plane uidetur malle magno. unde intellegi uolebat et eum qui sit iustus ac bonus stultum esse et eum qui sapiens, malum, et tamen sine pernicie fieri posse ut sint homines paupertate contenti. transcendebat ergo ad maiora, m quibus nemo posset sine periculo uitae iustus esse. dicebat enim: nempe iustitia est hominem non occidere, alienum prorsus non attingere.

---

Lactantius, Divinarum Institutionum, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa009/stoa0171.stoa009.opp-lat1.xml.
