Latin
5.17.10 to 5.17.15
Lactantius, Divinarum Institutionum 5.17.10-15
Unproofread scanNot analysed yet
uideamus ergo utrumne iustitia foedus aliquod habere cum stultitia possit. iustus inquit si aut ecum saucio aut tabulam naufrago non ademerit, ut ipse animam suam liberet, stultus est. primum omnium nego ullo modo fieri posse ut homini, qui quidem uere iustus sit, eiusmodi casus eueniat, quia iustus neque cuiquam nato inimicus est neque quicquam omnino adpetit alienum. cur enim nauiget aut quid petat ex aliena terra cui sufficiat sua? cur autem belligeret ac se alienis furoribus misceat in cuius animo pax cum hominibus perpetua uerseturr scilicet peregrinis mercibus aut humano sanguine delectabitur qui nec lucrum sciat adpetere, cui sufficiat uictus, et non modo ipse caedem facere, sed interesse facientibus ac spectare ducat nefas. sed omitto ista, quoniam fieri potest ut uel inuitus ad haec subeunda cogatur. adeone ergo iustitiam, 0 Furi uel potius 0 Carneade, cuius est illa omnis oratio, tam inanem, tam superuacuam tamque contemptam deo putas, ut nihil possit nihilque habeat in sese quod ad custodiam sui ualeat? sed uidelicet qui sacramentum hominis ignorant ideoque ad hanc temporalem uitam referunt omnia, quanta sit uis iustitiae scire non possunt.