Latin
5.19.11 to 5.19.14
Lactantius, Divinarum Institutionum 5.19.11-14
Unproofread scanNot analysed yet
non est opus ui et iniuria, quia religio cogi non potest, uerbis potius quam uerberibus res agenda est, ut sit uoluntas. destringant aciem ingeniorum suorum: si ratio eorum uera est, adseratur. parati sumus audire, si doceant: tacentibus certe nihil credimus, sicut ne saeuientibus quidem cedimus. imitentur nos, ut rationem rei totius exponant: nos enim non inlicimus, ut ipsi obiectant, sed docemus probamus ostendimus. itaque nemo a nobis retinetur inuitus —inutilis est enim deo qui deuotione ac fide caret —et tam nemo discedit ipsa ueritate retinente. doceant isti hoc modo, si qua illis fiducia ueritatis est, loquantur hiscant, audeant inquam disputare nobiscum aliquid eiusmodi: iam profecto ab aniculis quas contemnunt et a pueris nostratibus error illorum ac stultitia ridebitur.