# Divinarum Institutionum 5.19.11-14

Lactantius, Divinarum Institutionum, 5.19.11 to 5.19.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/5.19.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/5.19.11

non est opus ui et iniuria, quia religio cogi non potest, uerbis potius quam uerberibus res agenda est, ut sit uoluntas. destringant aciem ingeniorum suorum: si ratio eorum uera est, adseratur. parati sumus audire, si doceant: tacentibus certe nihil credimus, sicut ne saeuientibus quidem cedimus. imitentur nos, ut rationem rei totius exponant: nos enim non inlicimus, ut ipsi obiectant, sed docemus probamus ostendimus. itaque nemo a nobis retinetur inuitus — inutilis est enim deo qui deuotione ac fide caret — et tam nemo discedit ipsa ueritate retinente. doceant isti hoc modo, si qua illis fiducia ueritatis est, loquantur hiscant, audeant inquam disputare nobiscum aliquid eiusmodi: iam profecto ab aniculis quas contemnunt et a pueris nostratibus error illorum ac stultitia ridebitur.

---

Lactantius, Divinarum Institutionum, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa009/stoa0171.stoa009.opp-lat1.xml.
