# Divinarum Institutionum 5.19.16-24

Lactantius, Divinarum Institutionum, 5.19.16 to 5.19.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/5.19.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/5.19.16

sciant igitur ex hoc ipso quantum intersit inter uerum atque falsum, quando ipsi cum sint eloquentes, persuadere non possunt, inperiti ac rudes possunt, quia res ipsa et ueritas loquitur. quid ergo saeuiunt? ut stultitiam suam dum minuere uolunt augeant. longe diuersa sunt carnificina et pietas nec potest aut ueritas cum ui aut iustitia cum crudelitate coniungi. sed merito non audent de rebus quicquam docere diuinis, ne et a nostris derideantur et a suis deserantur. nam fere uulgus, cui simplex incorruptumque iudicium est, si mysteria illa cognoscat in memoriam mortuorum constituta, damnabit aliutque uerius quod colat quaeret. hinc fida silentia sacris instituta sunt ab hominibus callidis, ne sciat populus quid colat. cum autem nos in eorum doctrinis uersemur, cur nobis aut non credunt, qui utrumque nouimus, aut inuident, quia falsis uera praetulimus? 'sed defendenda sunt' inquiunt 'suscepta publice sacra: o quam honesta uoluntate miseri errant! sentiunt enim nihil esse in rebus humanis religione praestantius eamque summa ui oportere defendi, sed ut in ipsa religione sic in defensionis genere falluntur. defendenda enim religio est non occidendo sed moriendo, non saeuitia sed patientia, non scelere sed fide: illa enim malorum sunt, haec bonorum, et necesse est bonum in religione uersari, non malum. nam si sanguine, si tormentis, si malo religionem defendere uelis, iam non defendetur illa, sed polluetur atque uiolabitur. nihil est enim tam uoluntarium quam religio, in qua si animus sacrificantis auersus est, iam sublata, iam nulla est. recta igitur ratio est ut religionem patientia uel morte defendas; in quo fides conseruata et ipsi deo grata est et religioni addit auctoritatem.

---

Lactantius, Divinarum Institutionum, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa009/stoa0171.stoa009.opp-lat1.xml.
