# Divinarum Institutionum 5.19.31-34

Lactantius, Divinarum Institutionum, 5.19.31 to 5.19.34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/5.19.31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/5.19.31

quid enim latro sacrificans aut gladiator roget nisi ut occidant? quid uenenarius nisi ut fallat? quid meretrix nisi ut plurimum peccet? quid adultera nisi aut mortem uiri aut ut sua inpudicitia celetur? quid lena nisi ut multos bonis exuat? quid fur nisi ut plura conpilet? hic uero etiam leni communique peccato locus nullus est et si quis ad sacrificium non integra conscientia uenerit, audit quae illi deus comminetur, ille qui latebras cordis uidet, qui peccatis semper infestus' est, qui exigit iustitiam, qui fidem poscit. quis hic malae menti aut malae preci locus est? at illi infelices nec ex sceleribus suis intellegunt quam malum sit quod colunt, quandoquidem flagitiis omnibus inquinati ueniunt ad precandum et se pie sacrificasse opinantur, si cutem lauerint, tamquam libidines intra pectus inclusas ulli amnes abluant aut ulla maria purificent. quanto satius est mentem potius elnere, quae malis cupiditatibus sordidatur, et uno uirtutis ac fidei lauacro uniuersa uitia depellere! quod qui fecerit, quamlibet inquinatum ac sordidum corpus gerat, satis purus est.

---

Lactantius, Divinarum Institutionum, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa009/stoa0171.stoa009.opp-lat1.xml.
