Latin
5.19.8 to 5.19.9
Lactantius, Divinarum Institutionum 5.19.8-9
Unproofread scanNot analysed yet
quid ergo non diem noctem uocant, solem tenebras? alioquin eadem inpudentia est bonis malorum nomen imponere, sapientibus stultorum, iustis inpiorum: quin immo si qua illis fiducia est uel in philosophia uel in eloquentia, arment se ac refellant haec nostra, si possunt, congrediantur comminus et singula quaeque discutiant. decet eos suscipere defensionem deorum suorum, ne si nostra inualuerint, ut cottidie inualescunt, cum delubris ac ludibriis suis deserantur. et quoniam ui nihil possunt —augetur enim religio dei quanto magis premitur —,oratione potius et hortamentis agant.