Latin
Book 5, Chapter 22
Lactantius, Divinarum Institutionum 5.22.11
Unproofread scanNot analysed yet
iniustus est, et hic in se uirtutem habeat, quia iustus est si quis autem uolet scire plenius cur malos et iniustos deus potentes beatos diuites fieri sinat, pios contra humiles miseros inopes esse patiatur, sumat eum Senecae librum cui titulus est 'Quare bonis uiris multa mala accidant, cum sit prouidentia'. in quo ille multa non plane inperitia saeculari, sed sapienter ac paene diuinitus elocutus est.