Latin
Book 5, Chapter 23
Lactantius, Divinarum Institutionum 5.23
Unproofread scanNot analysed yet
Quidquid ergo aduersus nos mali principes moliuntur fieri ipse permittit. et tamen iniustissimi persecutores, quibus dei nomen contumeliae ac ludibrio fuit, non se putent inpune laturos quia indignationis aduersus nos eius quasi ministri fuerunt. punientur enim iudicio dei qui accepta potestate supra humanum modum fuerint abusi et insultauerint etiam deo superbius eiusque nomen aeternum uestigiis suis subiecerint impie nefarieque calcandum. propterea uindicaturum se in eos celeriter pollicetur et exterminaturum bestias malas de terra. sed idem quamuis populi sui uexationes et. hic in praesenti soleat uindicare, tamen iubet nos expectare patienter illum caelestis iudicii diem, quo ipse pro suis quemque meritis aut honoret aut puniat. quapropter non sperent sacrilegae animae contemptos et inultos fore quos sic obterunt. ueniet rabiosis ac uoracibus lupis merces sua, qui iustas et simplices animas nullis facinoribus admissis excruciauerunt. nos tantummodo laboremus ut ab hominibus nihil aliut in nobis nisi sola iustitia puniatur, demus operam totis uiribus ut mereamur a deo simul et ultionem passionis et praemium.