# Divinarum Institutionum 5.3.23-26

Lactantius, Divinarum Institutionum, 5.3.23 to 5.3.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/5.3.23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/5.3.23

o caecum pectus, o mentem Cimmeriis ut aiunt tenebris atrorem! discipulus hic fortasse Anaxagorae fuerit, cui niues atramentum fuerunt. atquin eadem caecitas est et uero falsitatis et mendacio ueritatis nomen inponere. uidelicet homo subdolus uoluit lupum sub ouis pelle celare, ut fallaci titulo posset in retire lectorem. uerum esto, inscitia hoc, non malitia feceris: quam tandem nobis adtulisti ueritatem, nisi quod adsertor deorum eos ipsos ad ultimum prodidisti? prosecutus enim summi dei laudes, quem regem, quem maximum, quem opificem rerum, quem fontem bonorum, quem parentem omnium, quem factorem altoremque uiuentium confessus es, ademisti Ioui tuo regnum eumque summa potestate depulsum in ministrorum numerum redegisti. epilogus itaque te tuus arguit stultitiae uanitatis erroris. adfirmas enim deos esse et illos tamen subicis et mancipas ei deo cuius religionem conaris euertere.

---

Lactantius, Divinarum Institutionum, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa009/stoa0171.stoa009.opp-lat1.xml.
