# Divinarum Institutionum 5.3.4-13

Lactantius, Divinarum Institutionum, 5.3.4 to 5.3.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/5.3.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/5.3.4

ipsum autem Christum adfirmauit a Iudaeis fugatum collecta nongentorum hominum manu latrocinia fecisse. quis tantae auctoritati audeat repugnare? credamus hoc plane, nam fortasse illi hoc in somnis Apollo aliquis nuntiauit. tot semper latrones perierunt et cottidie pereunt, utique multos et ipse damnasti: quis eorum post crucem suam non dicam deus, sed homo appellatus est? uerum tu forsitan ex eo credidisti, quia uos homicidam . Martem consecrastis ut deum: quod tamen non fecissetis, si illum Ariopagitae in crucem sustulissent. idem cum facta eius mirabilia destrueret nec tamen negaret, uoluit ostendere Apollonium uel paria uel etiam maiora fecisse. mirum quod Apuleium praetermisit, cuius solent et multa et mira memorari. cur igitur, o delirum caput, nemo Apollonium pro deo colit? nisi forte tu solus, illo scilicet deo dignus, cum quo te in sempiternum uerus deus puniet. si magus Christus, quia mirabilia fecit, peritior utique Apollonius, qui ut describis cum Domitianus eum punire uellet, repente in iudicio non conparuit. quam ille qui et conprehensus est et cruci adfixus. at enim ex hoc ipso fortasse insolentiam Christi uoluit arguere, quod deum se constituerit, ut ille uerecundior fuisse uideatur, qui cum maiora faceret, ut hic putat, tamen id sibi non adrogauerit. omitto nunc ipsa opera conparare, quia in secundo et in superiore libro de fraude ac praestigiis artis magicae dixi. nego esse quemquam qui non optet in primis id sibi post mortem contingere quod etiam reges maximi concupiscunt. cur enim sibi homines sepulchra magnifica, cur statuas, cur imagines conparant? cur aliquibus claris factis aut etiam pro ciuibus morte suscepta student opiniones hominum promereri? cur denique ipse ingenii tui monumentum hoc detestabile stultitia tamquam caeno aedificatum constituere uoluisti, nisi quod inmortalitatem de memoria nominis speras?

---

Lactantius, Divinarum Institutionum, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa009/stoa0171.stoa009.opp-lat1.xml.
