Latin
5.5.1 to 5.5.7
Lactantius, Divinarum Institutionum 5.5.1-7
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc reddenda est de iustitia proposita disputatio. quae aut ipsa est summa uirtus aut fons est ipse uirtutis: quam non modo philosophi quaesierunt, sed poetae quoque, qui priores multo fuerunt et ante natum philosophiae nomen pro sapientibus habebantur. hi plane intellexerunt abesse hane a rebus humanis eamque finxerunt offensam uitiis hominum cessisse terra in caelumque migrasse. atque ut doceant quid sit iuste uiuere —solent enim praecepta per ambages dare —,a Saturni temporibus, quae illi uocant aurea, repetunt exempla iustitiae narrantque in quo statu fuerit humana uita, dum illa in terra moraretur. . quod quidem non pro poetica nctione, sed pro uero habendum est. Saturno enim regnante, nondum deorum cultibus institutis nec adhuc illa gente ad diuinitatis opinionem consecrata, deus utique colebatur. et ideo non erant neque dissensiones nequp inimicitiae neque bella, nondum uesanos rabies nudauerat enses, ut Germanicus Caesar in Arateo loquitur carmine, nec consanguineis fuerat discordia nota, immo ne alienigenis quidem, sed neque ulli omnino gladii qui nudarentur fuerunt. quis enim praesente ac uigente iustitia aut de tutela sui, cum nemo insidiaretur, aut de pernicie alterius cogitaret, cum nemo quicquam concupisceret? malebant tenui contenti uiuere cultu, ut Cicero in suo narrat: quod est proprium nostrae religionis. ne signare quidem aut partiri limite campum fas erat: in medium quaerebant, quippe cum deus communem omnibus terram dedisset, ut communem degerent uitam, non ut rabida et furens auaritia sibi omnia uindicaret, nec ulli deesset quod omnibus nasceretur. quod poetae dictum sic accipi oportet, non ut existimemus nihil omnino tum fuisse priuati, sed more poetico figuratum, ut intellegamus tam liberales fuisse homines, ut natas sibi fruges non includerent nec soli absconditis incubarent, sed pauperes ad communionem proprii laboris admitterent. flumina iam lactis, iam flumina nectaris ibant.