Latin
5.5.10 to 5.5.14
Lactantius, Divinarum Institutionum 5.5.10-14
Unproofread scanNot analysed yet
quomodo enim poterat in eius regno residere aut commorari qui patrem regno expulit, bello persecutus est, exulem toto orbe iactauit? ille malum uirus serpentibus addidit atris praedarique lupos iussit, id est odium et inuidiam et dolum hominibus inseuit, ut tam essent quam serpentes uenenati, tam rapaces quam lupi. quod quidem uere faciunt ii qui iustos ac fideles deo persecuntur dantque iudicibus saeuiendi aduersus innoxios potestatem. fortasse aliquid eiusmodi Iuppiter fecerit ad expugnandam tollendamque iustitiam et idcirco efferasse serpentes ac lupos acuisse tradatur. tum belli rabies et amor successit habendi. neque inmerito. sublata enim dei religione boni quoque ac mali scientiam perdiderunt. sic hominibus intercidit communitas uitae et diremptum est foedus societatis humanae. tum inter se manus conserere coeperunt et insidiari et gloriam sibi ex humano sanguine conparare.