# Divinarum Institutionum 5.6.1-9

Lactantius, Divinarum Institutionum, 5.6.1 to 5.6.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/5.6.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/5.6.1

Quorum omnium malorum fons cupiditas erat, quae scilicet ex contemptu uerae maiestatis erupit. non tantum enim non participabant alios quibus aliquid afluebat, sed aliena quo- » que rapiebant in priuatum lucrum trahentes omnia, et quae antea in usus omnium etiam singuli laborabant, in paucorum domos conferebantur. ut enim seruitio ceteros subiugarent, in primis necessaria uitae subducere et colligere coeperunt eaque firmiter conclusa seruare, ut beneficia caelestia facerent sua, non propter humanitatem, quae nulla in eis erat, sed ut omnia cupiditatis et auaritiae instrumenta conraderent. leges etiam sibi iustitiae nomine iniquissimas iniustissimasque sanxerunt, quibus rapinas et auaritiam suam contra uim multitudinis tuerentur. tantum igitur auctoritate, quantum uiribus aut opibus aut malitia praeualebant. et quoniam nullum in iis uestigium iustitiae fuit, cuius officia sunt humanitas aequitas misericordia, iam superba et tumida inaequalitate gaudebant altioresque se ceteris hominibus satellitum comitatu et ferro et insigni ueste faciebant. hinc honores sibi et purpuras et fasces inuenerunt, ut securium gladiorumque terrore subnixi quasi iure dominorum perculsis ac pauentibus imperarent. in hac condicione humanam uitam rex ille constituit, qui debellato ac fugato parente non regnum, sed impiam tyrannidem ui et hominibus armatis occupauit et aureum illud iustumque saeculum sustulit coegitque homines malos et inpios fieri uel ex hoc ipso, quod eos auertit a deo ad se adorandum: quod terror insolentissimae potestatis expresserat. quis enim non metueret eum quem arma cingebant, quem ferri et gladiorum fulgor insuetus circumdabat? aut cui parceret alieno qui ne patri quidem suo pepercerat? quem uero metueret qui Titanum robustam et excellentem uiribus gentem bello uicerat, occisione deleuerat? quid mirum si omnis multitudo insolito metu pressa in unius adulationem concesserat? hunc uenerabantur, huic honorem maximum deferebant. et quoniam mores ac uitia regis imitari genus obsequii iudicatur, abiecerunt omnes pietatem, ne exprobrare regi scelus uiderentur, si pie uiuerent.

---

Lactantius, Divinarum Institutionum, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa009/stoa0171.stoa009.opp-lat1.xml.
