Latin
5.9.15 to 5.9.16
Lactantius, Divinarum Institutionum 5.9.15-16
Unproofread scanNot analysed yet
non enim de nostro, sed ex illorum numero semper existunt qui uias obsideant armati, maria praedentur, uel si palam grassari non licuit, uenena clam temperent, qui uxores necent, ut dotes earum lucrentur, aut maritos, ut adulteris nubant, qui natos ex se pueros aut strangulent aut, si nimium pii fuerint, exponant, qui libidines incestas nec a filia nec sorore nec: matre nec sacerdote contineant, qui aduersus ciues suos patriamque coniurent, qui nec culleum metuant, qui denique sacrilegia committant et deorum quos colunt templa despolient, et, ut quae levia sunt atque usitata dicamus, qui hereditates captent, testamenta supponant, iustos heredes uel auferant uel excludant, qui corpora sua libidinibus prostituant,