Latin
6.1.3 to 6.1.5
Lactantius, Divinarum Institutionum 6.1.3-5
Unproofread scanNot analysed yet
quamuis autem praecedentibus libris pro ingenii mediocritate defenderim ueritatem, tamen ex ritu quoque ipso elucere uel maxime potest. nihil enim sancta et singularis illa maiestas aliut ab homine desiderat quam solam innocentiam: quam si quis obtulerit deo, satis pie, satis religiose litabit. omnes autem neglecta iustitia cum sint omnibus flagitiis ac sceleribus inquinati, religiosos se putant, si templa et aras hostiarum sanguine cruentauerint, si focos odorati ac ueteris uini profusione madefecerint.