Latin
6.14.8 to 6.14.10
Lactantius, Divinarum Institutionum 6.14.8-10
Unproofread scanNot analysed yet
eodem modo haec quattuor morbos, ut dixi, uocant non tam natura insitos quam praua opinione susceptos et idcirco eos censent extirpari posse radicitus, si bonorum malorumque opinio falsa tollatur. si enim nihil censeat sapiens bonum, nihil malum, nec cupiditate ardescet nec laetitia gestiet nec metu terrebitur nec aegritudine contrahetur. mox uidebimus an efficiant quod uelint aut quid efficiant, interim propositum adrogans ac paene fnrios(or)um, qui se putent mederi et eniti posse contra uim rationemque naturae.